- JEREMIA
- I.JEREMIAPropheta, fil. Hilkiae. Ier. c. 1. v. 1. Lat. celsieudo Domini, aut exaltans Dominum. Puer adhuc vaticinari incepit Anno 12. regni Iosiae, Regis Iudae, qui erat A. M. 3407. A. C. N. 564. Hic in Iuda tantum et Beniamin prophetavit, iam enim decem tribus Israel Assyrii in Medos transtulerant: civitatis Hierosolymae ruinas quintuplici planxit alphabeto. Anathothites dictus est a viculo tribus ab Hierosolymis mill. distante. Hic sacerdos ex sacerdotibus et in matris utero sanctisicatus est, ac ad prophetiam segregatus, quam cum detrectaret, causatus imperitiam, doctrinam, animum quoque a Deo accepit. Tandem apud Taphnas in Aegypto, a populo lapidibus obrutus, occubuit. Vide Prophetiam eius, et Threnos. Item Epiphan. de vitis Proph. Augustin. Ioseph. Hier. in Ierem. etc in eius Prophetiam exstant: Adrianus. Ambrosius. de Aquino Comm. Brandmyllerus, Brentius. Bugenhagii Annotat. Quart. Wirteb. A. C. 1546. Bullingeri Contiones, Fol. Tiguri A. c. 1575. Calvini Comm. Fol. Genevae A. C. 1610. Capella a Castro. Chrusostom. Homiliae. Chytraei Comm. a Figueiro Paraphrasis. Forsterus. Ghislerii Catena. 3. tom. Fol. Lugd. A. C. 1623. Graminaei Mysticus Aquilo. Octav. Col. A. C. 1576. Haymo. Heilbrunneri Quaestiones Quart. A. C. 1586. Hier. Comm. et Hulsemanni, Quart. A. C. 1663. a Iesu Maria Interpretatio, Octav. Col. A. C. 1611. Ioachimi item, Octav. Col. A. C. 1577. Don Isaac Abarbenel. de Lapide. Lavateri Homiliae, Fol. Genevae A. C. 1581. Laureti Hazoar. Octav. Parisiis A. C. 1610. Maldonatus. Malvenda. Mandina. R. Meir Armaah. Melanchthonis Argum. R. Mosche Alschich. Origenis Homilia. Panicarola. Pappus. Paulutius. Pintus. Polanus, Basil. A. C. 1608. Rabanus. del Rio. Sanctius. Selnecceri Explicatio, Quart. Lipsiae A. C. 1566. Strigelius. Strigenitius in c. pr. Quart. Lipsiae A. C. 1559. Szegedinus. Tallepied. Tossani Paraphrasis, Octav. Francof. A. C. 1586. Tossarius Comm. Fol. Basileae. A. C. 1558. Theodoret. Lichemius. Zuinglii Explicatio. etc Vide Crowaei Elenchum. In Threnos Prophetae huius, Vide Threni.II.JEREMIAnomen Principis, 1. Pat. c. 5. v. 24.Patriarchae Constantinopolitani.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.